Rozmiar: 15909 bajtów

- 446 -

1300 August 30, (Breslau).


Abt Swentozlaus und der Konvent des Breslauer Sandstifts versprechen, den Zins in Höhe von acht Skot pro Hufe von dem Vorwerk Zweihof (sö. Breslau), das ihnen von dem Breslauer Bürger und Fleischer Ulrich geschenkt worden war, an den Bischof zu entrichten, und billigen diesem das Vorkaufsrecht zu.


Kop. Breslau DA Liber Niger (14. Jh.), fol. 426' (B).
Reg. ep. Vrat. 1, S. 115; SR 2609.
Das Diktat des Stückes geht vermutlich auf den Aussteller zurück. Die Angabe tria iugera dürfte irrig sein, da in Nr. 445 IIII iugera steht.


IN nomine domini amen. Nos Swentozlaus dei paciencia abbas monasterii sancte Marie apud Wrat(islauiam) ordinis sancti Augustini totusque conventus ibidem constare volumus omnibus, ad quorum noticiam pervenerit presens scriptum, quod, cum Vlricus carnifex civis Wrat(islauiensis) sex mansos et tria iugera cum dimidio sitos in Kelzowo, quos precio conparaverat a venerabili in Christo patre et domino Iohanne dei gracia episcopo Wrat(islauiensi) sub annuo censu solvendo ad mensam episcopalem singulis annis de quolibet manso octo scotos argenti usualis, sicut in eiusdem domini episcopi litteris super hoc confectis continetur plenius, nobis et domui nostre predicte pro anime sue remedio et suorum dedisset, donasset et eciam coram ipso domino episcopo ac suo Wrat(islauiensi) capitulo publice resignasset iure hereditario in perpetuum possidendos, nos eundem censum, videlicet de quolibet manso octo scotos argenti usualis ponderis et monete, nomine nostro et nostrorum successorum ac domus predicte promisimus dare et solvere singulis annis in festo beati Martini predicto domino episcopo et ipsius legitimis successoribus et nichilominus ad hoc nos et nostros successores ac domum nostram prefatam tenore presencium obligamus hoc adiecto, quod, si eosdem mansos et iugera ingruente domus necessitate aliqua nos vel nostros successores vendere opporteret, quod ipsos mansos et iugera primo ipsi domino episcopo vel suis successoribus exhibere tenebimus ad emendum. In cuius facti evidenciam pleniorem sigilla nostra, videlicet mei abbatis et nostri conventus, presentibus litteris sunt appensa. Actum Wrat(islauie) in domo nostra predicta anno domini M°CCC, III kal. septembris, presentibus fratribus nostris de conventu: Myrozlao priore, Wilhelmo, Henrico antiquo, Petro camerario, Petro subpriore, Henrico Heroldi, Henrico cantore, Gallo, Nicolao preposito, Michaele, Lamperto succentore, Iohanne de Cyndal, Petro dicto Grebech, Themone et aliis multis.

Zamknij okno - Schließe das Fenster


Rozmiar: 16572 bajtów